Hľadaný výraz: Lv 27,16-19, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
16 Quod si agrum possessionis suae voverit et consecraverit Domino, iuxta mensuram sementis aestimabitur pretium: si triginta homer hordei seritur terra, quinquaginta siclis aestimabitur argenti. 17 Si statim ab anno iobelei voverit agrum, quanto valere potest, tanto aestimabitur. 18 Sin autem post aliquantum temporis, supputabit ei sacerdos pecuniam iuxta annorum, qui reliqui sunt, numerum usque ad iobeleum, et detrahetur ex pretio. 19 Quod si voluerit redimere agrum ille, qui voverat, addet quintam partem aestimatae pecuniae et possidebit eum.

1

mail   print   facebook   twitter